- PROTECTOR
- PROTECTORdicitur apud Anglos, Regni Gubernator ac Rector, absento vel defunctô Rege, alias Dux Defensor, apud Thom. Walsinghamum, p. 408. A quo fastigio ad dignitatem Regiam, quam facilis ascensus sit, ut loquitur Verulamius in Henrico VII. Oliver. Comvelli historia affatim probat. In Aula Romana, Protectores Regnorum Cardinales nonnulli dicuntur, quorum munus est, electiones ac alias Provinciae sibi addictae causas, in Senatu Purpurato proponere. Vide Octav. Vestrium, de Iudiciis Aulae Roman. l. 1. Olim vero Protectores dicti sunt, οἱ σωματοφύλακες Principis seu electi ad custodiam corporis eius. Ael. Spartian. in Anton. Caracallo, c. 5. naufragii periculum adiit, antennâ fractâ, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 14. Inde Carthaginem venit cum pompa Regali, et Protectoribus et fascibus laureatis. Ubi protectores, cum e militibus qui Carthagine potuerun treperiri, tum e civium numero altissimae quem que staturae, eum sibi ad corporis custodiam legisse, addit Heredianus etc. Horum Scholam instituisse Gordianum, auctor est Cedrenus, quae longe dignioris ordinis ceteris Palatinis Scholis est habita: adeo ut Constantinus, Constantini M. Pater Protector primum, dein Tribunus fuerit, atque ad id muneris militantes fere omnes aspirarent, uti discimus ex Paulino Nolano, Ep. 39 ad Militem et Iulio Firmico Mathem. l. 3. c. 14. Προτίκτορες et Προτέκτορες dicuntur, in Actis SS. Philemonis et Apollonii, c. 3. Βασίλειοι προσκεπαςταὶ, Menandro Protectori, l. 8. Histor. Γ῾περασπιςταὶ, in veter. Gloss. etc. Unde Exprotector, Α᾿ποπροτίκτωρ, in Vita S. Eudociae Martyris. Quia autem ex horum Schola mittebantur, qui limites tuerentur vel itinera, hinc Protectores Limitum occurrunt, in L. 1. Cod. Theodos. de Protector. et leg. 3. de Littor. et Itinerum custodia. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Salmas. ad Historiam Aug. passim, maxime vero ad loca cit. De Protectore autem Domestico, supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.